- IDOLOTHYTA
- IDOLOTHYTAGraece ἐδωλοθυτα, sunt quae Idolis immolantur; circa quorum esum vel abstinentiam quid observandum sit, exstat constitutio Apostolica 1. Cor. c. 8. v. 4. 7. et 10. Quid autem de victimarum carne in esum usumque sacrificantium, apud Gentiles, cesserit, videre hîc passim est, ubi de Carne. Victimarum, et Holocausto, item in voce Prosiciae. Quia vero Sacerdotes etsacrificantes, ut et quicumque alii Diis quicquam consecrantes ac dedicantes, gestabant coronas Numinibus convenientes; hederaceam, qui Baccho; lauream, qui Apollini; querceam vel oleaginam, qui Iovi etc. immolarent: uti de Hercule, cum Olympicos Ludos Iovi dedicaret, legimus apud Stat. Theb.l. 6. v. 5. et seqq.——— Primus Pisaea per arvaHunc pius Alcides Pelopi certavit honorem,Pulvereumque ferâ crinem detersit olivâ.Hinc coronae Idolothytorum meminit Tertullian. de Cor. Mil Ita, inquiens, et corona idolothytorum effcitur. Hoc enim ritu et habitu et apparatu idolis immolatur. Quam et in conviviis sacris a convivarum quolibet similiter gestari consuevisse, docet C. Paschal. Coron. l. 4. v. 15. Praeter esum autem religiosum Idolothytorum, qui fiebat ex religione falsa in sacrificiis idolorum et sacris atque eucharisticis epulis, de quibus 1. Cor. l. 10.v. 20. et 21. alius erat communis, in conviviis communibus; cum, quae idolis erant immolata, in macello venderentur, communis usûs gratiâ, aut, quae idolis essent immolata; in usum privatum ac communem a Gentilibus converterentur: Quorum ille per se illicitus, reicitur Actor. c. 15. v. 29. et in Nicolaitis damnatur, Apoc. c. 2. v. 15. et 16. Iste per se licitus, per accidens tamen, conscientiae imbecillis fratris praesentis ac monentis, illicitus fiebat, atque proprie is erat, de quo 1. Cor. c. 8. cit. agitur. Gomarus Explicat. in Apoc. c. 2. Vide quoque infra in voce Immolata.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.